monumenta.ch > Plinius > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 48
{VII} spatio quidem consumi umbras indicio sunt volucrum praealti volatus. ergo confinium illis est aeris terminus initiumque aetheris. supra lunam pura omnia ac diurnae lucis plena. a nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua lumina est tenebris, et propter has causas nocturno tempore deficit luna. stati autem atque menstrui non sunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scripulis partium congruente siderum motu.